Hľadaný výraz: Lk 10,17-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”. 18 Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.

1

mail   print   facebook   twitter